monumenta.ch > Plinius > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 39
{XXI} arborem vocant gossypinum, fertiliore etiam Tylo minore, quae distat X p. Iuba circa fruticem lanugines esse tradit linteaque ea Indicis praestantiora, Arabiae autem arborem, ex qua vestes faciant, cynas vocari, folio palmae simili. sic Indos suae arbores vestiunt. in Tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed magnitudine quadriplici, sine odore, quod miremur in eo tractu.